- THESMOPHORIA
- THESMOPHORIAfestum cui a Cetere θεσμοφόρῳ nomen. Huius enim beneficiô cum fruges inventae esent, quarum dein sationem Tripolemus docuit, decretô totius populi Atheniensis, sacra hae instiura sunt, quae a Cerere, ut dictum, Thesmophoria, et a partre Triptolemi Eleusio Eleusinia dicta sunt. lactant. Placid ad v. 383. l. 2. Thebaidos Statianoe, Strabo, l. 15. Geogr. Celebrabantur illa noctu, Stat. Thebaid. l. 7. v. 412.Et non assuetis pernox ululavit EleusisMensibus --- ---Et l. 12. Theb. v. 132.Noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin.Flevit et arcanos errantibus extulit ignes.Ubi arcani ignes faces sunt, quae in Thesmophoriis accensae gestabentur, exemplô Cereris, quae sub voctem quaetendae filiae laborem est exorsa. Claudian. de Raptu l. 3. v. 331.Noctivago toedas inflammatura labori.Cum istis faculis autem lutô et furfure obliti currebant, Brodoeus. Sic tamen, ut non unicuique fax esset, quam gestaret, sed currentes sibi mutuo traderent, quod fiebat hâc potissimum ratione: Unus ab ara facem accensam manu comprehendebat, et ad certum in templo locum currebat, quo cum pervenislet, alteri succesluro et cursuro eandem tradebat, verbis: Tibi trado. Inde Δᾳδουχία facis gestatio, et ἱεροφάνται Δᾳδοῦχοι Doctores sacrorum faciferi, in sacris tecepta vocabula. Unde Callias Cerceris sacerdos Δᾳδοῦχος, Plut. in Aristide dicitur. Porro in his sacris perpetua taciturnitas observata est, ideo Papinius tacitos mystas dixit: unde et Myster in ἀπὸ τȏυ μυειν, quod est, os claudere, nomen acceperunt. Erant antem haec duplicia: Parva, quae Proserpinae filiae, Plut. in Demetrio, Tatian. Orat. contra gentes etc. et Magna, quae in ipsius Cereis honorem fiebant Schlia Aristoph. in Pluto, act. 4. sc. 2. Addit Gehardus, Parva sacra fuisse velut προκάθαρσιν καὶ κατήχησιν lustrationem. At in magnis qui initiari volebat, moris fuit, ut quam quis sub initiationis tempus vestem gestâsset, eam non prius exueret quam longô usu detrita gestari amplius non posset. Tum enim ferebatur in templum, dicanda Deo illi, cuius religionis caudidatus esset, qui sacrandam offerebat. Hinc Aristoph. locô laudato.Μῶν οὐν ἐμυήθης δῆτ᾿ ἐν αὐτῷ τὰ μεγάλα:Quod Nic. Frischlinus sic vertit:Numnam hoec ea vestis est, qua tu magnis sacrisInitiatus es.Plura vide supra in voce Eleusinia, Nic. Lloydius. Celebrabantur nempe illa quo tanuis quotannnis Eleusiniae quoque Ceteri, idque exlege, memoratâ Graeco Theocriti Interpreti ad Idayll. 4. Κατ᾿ ἔτος τελεῖν τὰθεσμοφόρια: ubi simul docet, festum procuratum fuisse a Matronis, sed quae, ut aliunde constat, esent in casto: Νόμος ἦν Α᾿θηναίοις, κατ᾿ ἔτος τελεῖν τὰ θεσμοφόρια, καὶ παρθένοι γυναῖκες καὶ τὸν βίον ςεμναὶ κατὰ τὴν ἡμέραν τῆς τελετῆς τὰς νομικὰς βίβλους καὶ ἰερὰς, ὐπὲρ τῶ κορυφῶν αὐτῶν αν᾿ετἱθεϚαν καὶ ὡϚανεὶ λιτανεύουςαι ἐπήρχοντο εἰς Ελευςῖνα. Quam in rem sumptus facere tenebatur matitus, siquidem uxorem duxisset, cui dos esset tria talenta, ut docet Isaeus, Orat. de Pyrrbi boer. Sicut vero in Panathenaeis et Liberalibus, ita quoque in Thesmophrus, nexi vinculis solvehbantur, ex Lege, Ε᾿ν τοῖς ΘεϚμοφορίοις λύεςθαι τοὺς δεσμώτας; testibu Marcellino atque Sopastrô. Sed illi tantantum, qui scaris poterant interese: At quibus ob piaculum, aut alia de causa interdicebantur, illi vinculis neutiquam eximebantur. Quam imitati morem Christiani Imperatores idem indulgere consueverunt diebus festis Paschatis, idque quotannis Resctiptô caverunt. Vide Cod. Theodos. de Indulgentiis criminum, et plura hanc in rem, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas. l. 1. tit 1. Vossius θεσμοφόρια non Cereri modo, sed et Proserpinae fuisse sacra: ac quamquam maiori colerentur castimoniâ, quam Eleusinia, Syracusis tamen in hoc festo utrique Deae μυλλοὺς, sen naturae multebris simulacra, ferri consuevisse, docet. Et quidem Arthenaeus, l. 14. Η῾ ρακλείδης inquit. Συρακούςιος ἐν τῷ περὶ θεσμῶν φηςι τοῖς παντελείοις τῶν θεσμοφορίων ἐκ ςηςάμου καὶ μέλιτος κατασκευάςαςθαι εφήβεια γυναικεῖα ὰ καλεῖςθαι κατὰ πᾶσαν Σικελίαν μυλλοὺς καὶ περιφέρεςθαι ταῖς Θεαῖς Qui mos flagitiosus quidem, at lymbolicus tuit. Utenim in osiridis et Bacchisacris, phallus est circumgestatus ad signandem generadi vim activam, quae est in Sole et Humore: ita in Syracusanis Thesmophoriis circumferebantur μυλλοὶ, ad indigitaudum principium generationis passiv vum. Vide Voll. praefatum, de orgi et progr. Idolol. l. 2. c. 59. Nec vero, praeter Athenas, Syracusis modo, sed et in aliis compluribus Graeciae Asiaeque urbibus, Romae quoque Atheniensium imitatione, haec sacra celebrata sunt. uti pluribus docer Iac. Gronov. Epistolarum, quas Livianae suae editionis, Tomo II. sibiunxit, primâ. Salmasio Thesmophoria cum Eleusiniis multa communia habuêre: Uttiusque enim facri eadem origo et causa utrumque eidem Numini institutum; utrumque μυςικὸν et ὀργιαςικὸν; in utroque Iacchus cum Cerer et Libera colebatur, et potci mystici, quos latini porcos sacres dixêre; immolabantur (Pharnuchus ὗς ἐγκύμονας Cerei in Thesmophoriis mactatas ait) iunctis praeterea mensibus celebrabantur, Eleusinia Boedromione, Thesmophoria Pyanepsione. Differebant vero, quo Eleusinia virotum, Thes mophoria mulierum, initia fuêre, qui ambo a Venere abstinere tenebantur, unde Θεσμοφοριάζουσαι Aristophanis. Praeterea Thesmophoria cum luctu solebant agitari, utpote in quibsu raptus Proserpinae depalabatur, unde ςκυθρωποτάτην Θεσμοφορίων ἡμέραν vocat Plut. in Vita Demosthenis: At omnia in Eleusinis laeta, quippe quae Cererem, hausto cyceone, ad quem facetiis Baubonis incitata erat, exhilaratam repraesentabant. Sed et Thesmophoria in urbe, Eleusinia in agto, agebantur, etc. Vide eum ad Solin. p. 750. et seqq. ut et supra voce Humi, item Inauris, ubi Βοτρύδιον dictum esse inauris genus, quô festo huic operantes ornabantur, vidimus: quemadmodum de placentae genere in eodem matronis dari solito, diximus aliquid, ubi de Bibendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.